PADEBORNA

PADEBORNA
PADEBORNA
urbs Westphaliae Episcopalis sub proprio Episcopo a Carolo M. qui ibi Comitia celebravit, A. C. 777. instituto; conflagravit A. C. 999. inter Monasterium 12. milliar. German. in Ortum et Casellam fere 10. in Circium, dissita, Lupiae fontibus proxima. Hanzeatica, satis culta. Caput Episcopatus Padeborn. qui inter Ducatum Brunsvicensem ad Ortum ditionem Monasteriensem et Ducatum Westphaliae ad Occidentem, Comitatum Lemgoviae ad boream, et Ditionem Hasso-cassellanam est, ad Meridiem ad 40. mill. pass. extenfus a Septentrione in Meridiem. Reliquae rubes Brachelia et Warburgum. Eius cives iurare coacti A. c. 1625. numquam se Lutheranam Religionem admissuros, cum id non observarent, vi ab Hermanno Archiepiscopo Coloniensi ad id compulsi atque sub iugum eredacti sunt. Vide Georg. Hornium Orbis Politic. Part. 2. p. 18.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • TREMONIA — Scriptoribus Germann. quae et Drotmania, Dortmund, urbs Westphaliae non contemnenda, inter Rhodam et Wernam proxima oppida, a Monasterio 6. leuc. Moguntiam versus, a Padeborna 8. Ferrar. Baudrando urbs est Germaniae, in Westphalia et in Comitatu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBS — I. URBS ordinata est plurium aedificiorum, pro recipienda civitate, series, murô cincta: Dicta an ab urbo i. e. curvaturâ aratri, quô futurae urbis magnitudinem olim adumbrabant? An ab orbe, quod in orbem, cum prima moenium fieret designatio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”